- PHAENOMERIDES
- PHAENOMERIDESmulierum Laconicarum epitheton ab Ibyco primitus excogitatum. Plut. Η῾ Λάκαινα Φαινομηρίς. Etiam Peleus ad Euripidem, in Andromache, de Spartanis mulieribus verba faciens:—— Οὐδ᾿ ἂν ἐι βούλοιτό τιςΣώφρων γένοιτο Σπαρτιατίδων κόρη.Αἱ ξὺν νέοισιν ἐξερημοῦσαι δόμους,Γυμνοῖσι μηροῖς, καὶ πέπλοις ἀνειμένοιςΔρόμους, παλαίςτρας ῾τ ὑπ᾿ ἀναχετοὺς ἐμοὶΚοινὰς ἔχουσι ——— ———Hinc est, quod Poetae eas nudas vocant. Ovid. Epist. 16. Heroid. Paridis ad Helen. v. 149.More tuae gentis nitidâ dum nuda palestrâLudis et es nudis femina mixta viris.It Propertius l. 3. El. 13. v. 1.Multa tuae, Sparte, miramur iura palestrae,Sed mage virginei tot bona gymnasii;Quod non infames exercet corpore ludos,Inter luctantes nuda puella viros.Nic. Lloydius. Φαινομηρίδες, apud Plut. in Numa, quod incedendo femora detegerent. Nempe φαινομηρίδες ipsae vestes,quaquales etiam nunc spectamus in pictuis Nympharum, quibus brachia detecta, femora quoque apparent. Origo inde, quod per initia caprinas pelles ad lumbos utrinque Veteres cinxerint, ab humeris nudatas coriô crurum anteriorum; quem amicutum in Satyris item notant eruditi. Vide I. C. Scaligerum Poetices l. 1. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.